- BAAL
- I.BAALAssyriis Iovis nomen, Nic. Lloydius renitente Genebr.in Chron. qui Orientalibus populis ante Alexandrum Magnum Iovis Saturnique numina ignota fuisse notat, l. 1. Morer. quod quam vero consonum, et sequentib. liquebit. Punice Dominum significat. inquit Augustin. Unde Baal semen, quasi Dominum caeli, dicunt. Fuit autem idolum Samaritanorum et Moabitarum: Graeci Martem putant Numer. c. 22. v. 41. quod Gideo destruxit. Iudic. c. 6. v. 25. Est et nomen loci. 1. Paral. c. 5. v. 23. Filius item Ioel, ut et Iahiel. 1. Paral. c. 9. v. 35. Saepe occurrunt (inquit Seldenus Syntagm. 2. de Diis Syris. c. 1.) in sacris literis Baal et Belus, variis Diis nomina communia, et numerô secundô Baalim. Ceterum Chaldaeis seu Babyloniis propria erat vox Bel, Phoeniciis, et adiacentibus Baal. Utrumque ab Ebraeo Baal, i. e. Dominus, a quo excidente literâ Gap desc: Hebrew iuxta morem Chaldaicum fit Bel, cuius mentio eisdem elementis, apud Esai. c. 46. v. 1. et Hierem. c. 50. v. 2. et c. 51. v. 44. Phoeniciis autem, Ebraice locutis Baal cum Aiin retinebatur. Discrimen istud a Graecis et Latinis minus observatum. Utrique enim indistincte tam Phoenicium seu Tyrium numen, quam Babylonicum, plerumque Belum vocant, orientalium dialectorum haud curiosi. Et qui Flavio Iosepho nunc Βὲλ, mox Βαὰλ dicitur: Consulas eum Orig. Iudaic. l. 8. c. 7. et l. 9. c. 6. De Phoeniciorum Deo verba facit: Sed mirum est, quod de Baalis significatione, sive Assyriacâ sive Persicâ, legitur tum apud Chronici Alexandrini auctorem, tum apud Cedreum. Hic de Thuro Nini Regis successore locus: Τούτῳ τῷ Α῎ρει (nam Martem eum etiam nuncupatum scribit) πράτην ςτήλην ἀνέςτησαν οἱ Α᾿ςςύριοι καὶ ὡς θεὸν προοκυνοῦτι, Βαὰλ ὀνομάζοντες, ὅ ἑρμην εὐεται Α῎ρης, πολέμων θεός. Tantundem eisdem paene syllabis tradit alter ille p. 88. sed vocem Persicam esse dicit: Numen autem idem esse ipsum, quod in Daniele memoratur, et in trium Puerorum Historia. Sed nominis interpretatio Graeculorum commentum est. Eô primum fuisse summum et ineffabilem omnium rerum creatorem designatum merito sentias. Et quam convenire potuerit τȏυ Baal nomen Deo Vero, caput secundum Hoseae satis demonstrat, com. 16. Et erit in die illa, dicit Dominus, vocabis me Ishi (i. e. maritus meus) et non vocabis me, ultra Baali (nimirum Baal meus) Ego enim auferam nomina Balalim ex ore eius, et non erunt illi amplius in memoria cum nomine illorum. Populi Dei Baalem suum pie satis eum vocabant priusquam ob vocem illam ad profana Numina frequenter nimis traductam, id ipsum ipse Deus vetaret. Quin et diu est, quod Chaldaei 15. myriadum annorum commentarios apud se latere iactarent, in quibus Belum suum, uti rerum conditorem, in fabulosissima illa Omrecae dissectione, celebrabant: Auctor est Alexander Polyhistor ex Beroso Beli sacerdote. Deinde, ut fit corrputis moribus et in superstitionem pronis, Solem forte primo, quem μόνον Οὐρανοῦ θεὸν putabant Phoenicii (ita scribit Philo Bybliensis, Sanchoniathonis interptes,) sub hoc nomine venerabantur. Postremo autem et in simulacra alia, sive Astrorum, sive Reguni, quorum memoria, posteris longe carissima, τὸ Βαὰλ sive Βὲλ ad augendum, qua fieri potuit, seu corporis Caelestis, seu demortui honorem est impie derivatum. Quemadmodum Belum a Nino fil. sub hoc nomine cultum multi credunt. De Phoenicio Belo capienda sunt quae habes 1. Reg. c. 16. v. 31. 32. et 2. Reg. c. 10. v. 18. 19. ubi Rex Achabus, in soceri gratiam, Ithobalis, inquam, Sidoniorum Regis, fanum in Samaria Baali sacrâsse memoratur. Sidon autem Phoeniciae urbs maritima, unde is ipse fuerit hic Belus, qui Iuppiter Thalassius, seu marinus Sidonior um nuncupatur. Hesychius: Θαλάςςιος Ζεὺς εν Σιδῶνι τιμᾶται. Belus ergo, Ζεὺς et Iuppiter Europaeis nominabatur. Nugaces Graeculi ex Aegypto Belum hunc petunt, et Neptuni, et Libyes filium faciunt: Fabulosam Historiam vide, si vis, apud Apollodorum, περὶ θεῶν l. 2. et passim ferme admittitur. Sed futilis nimium est. De eo autem intelligendum illud Virg. Aen. l. 1. v. 733.Implevitque merô pateram, quam Belus, et omnesA Belo soliti. ---- ---- ----Nam Carthaginenses e Phoenicia oriundi, ac de Didûs libatione loquitur Poeta. Ubi Servius, Linguâ Punicâ Bal dicitur, apud Assyrios vero Bel dicitur, quâdam sacrorum ratione et Saturnus et Sol. Ubi Gyraldus et alii depravatis exemplaribus Hal et Hel legunt. Belo huic seu Bali Punico fanum erat in Bali, urbe Libyes. Steph. Βκ´λις, πόλις Λιβύης πρὸς τῇ Κυρήνη ἀπό τινος Βάλεως, οὗ καὶ ἱερὸν ἔχει. Belum Chaldaeum quod attinet, de eo auctor Chronici Alexandrini ita: Iuppiter suscepit ex Iunone filium, ὅν ὠνόμασε Βῆλον διὰ ὀξύτατον εἰναι τὸν παῖδα. Ridicule. Nec omnio capio Graeculi originationem, nisi παρὰ τὸ βέλος deducere voluerit, quod iaculum, seu telum, quod acutum est, plerumque denotat. Verum pro ὁξύτατον substituendum ibi videtur ὀξυκίνητον, quod velocem notat. Firmat hanc emendationem Cedrenus, Βέλος δὲ ὁ υἱὸς διὰ τὸ ὀξυκίνητον εἶναι οὕτως ἐκλἠθη. Paulo melius ii, qui apud Didymum ad illud Homer. Il. α. v. 591.Α᾿πὸ βηλοῦ θεςπεσίοιο:Unde Vulcanus se deiectum queritur, interpretantur Βηλὸν τὸν ἀνωτάτω πάγον καὶ ππεριέχοντα τὰ πάντα ἀέρα. Sive, ut alii, την` περίοδον τȏυ αἰθέρος καὶ τῶ ἄςτρων. Drypoum linguâ alii Βηλὸν Olympum significare volunt, et secundum Chaldaeos Caelum, uti ad eum locum refert Eustathius. Sed recte ille Βψλὸν ibi a Belo, quod est nomen proprium, distinguit: Βψλὸς enim limen est: ceterum diversô scribitur accentu τὸ Βῆλος, quod Regibus et Diis tribuitur. Βῆλος enim exaratur, idque apud vetustissimos auctores. Hesiodus in catalogo Heroinarum -- Θρονίη κούρη Βήλοιο ἄνακτος, quae prima est apud scriptores Graecos Beli mentio. Citat Strabo l. 8. Tamen et Suidas: Βηλός βαθμὸς θύρας, ἢ ἤ οὐρανός: Ab homonymia, accentu neglectô, hallucinatus cum aliis est. Neque enim Βῆλος male pro Caelo accipitur. Velut enim collectivum in syris numen erat Coltziba haschamaim, Omnis Exercitus Coeli. Cui aram in Atrio Templi exstruxit Manasses: Neque non est verisimile, etiam Belum Exercitum illum, sive Caelum dictum esse; Generale enim Deorum nomen Baal fuisse scimus: et Chaldaeis Caelum ita vocatum iam ex Eustathio, qui a veteribus haec hausit, monuimus. Omnes Exercitus Caeli, Semores 70. πάταν δύναμιν τȏυ Οὐρανοῦ reddunt. Belus aurem et οὐρανὸς et Ζεύς Ποσειδῶνος υἱὸς interpretatur apud Hesychium. Distabat autem Babylonius ab altero illo Phoeniciorum, ut Iuppiter Ammon a Iove Capitolino, Cretensis ab utroque. Uti enim Europaeis Iovis, ita Asiaticis Beli seu Baalim, generale Divûm vocabulum fuit. Et Iovis stella Pharisaeis Cochab-Baal dicebatur, uti est apud Epiphanium. Signantius autem de τοῖς Baalim Scriptura alibi non loquitur, quam in Ierem. c. 2. v. 28. Nam iuxta numerum civitatum tuarum fuerunt Dii Iehudah. Baalim tui si dixerat, idem dixerat, et B. Paulus. 1. Corinth. c. 8. v. 5. Sunt Dii multi, et Domini multi, quod interpreteris multi Beli: vel, si ad Europaeum morem respexeris multi Ioves. Selden. loc. cit. Godwyno idem videtur cum Moloch, ob nominum similitudinem, Baal enim Dominum, et Molech Regem rincipemque designat. Cui accedit, quod utrique eadem sacrificia fuerint oblata, nam et Baali Ierem. c. 19. v. 5. filios combusserunt Israelitae, et Molocho, extra ordinem: consuetae autem victimae vituli erant, et arieres et agni. 1. Reg. c. 18. v. 26. Imo excelsa Baalis in valle Ben-himmon, ubi filii filiaeque Idololatrarum per ignem offerebantur, leguntur exstructa Ierem c. 32. v. 35. e quo loco colligitur utrique eundem locum sacerrimi cultus fuisse, et per vocem Moloch, quae sequitur, videtur explicari vox Baal, quae praecedit. Nec obstat, quod Iovem sub Baalis, Saturnum vero sub Molochi nomine cultum Eruditi dicunt. Nihil enim novi, sic apud Auctores confundi planetas, ut Sol, quemadmodum modo Baal, modo Moloch; ita quoque modo Ipiter, modo Saturnus appelletur: Assyrios Saturnum (quem et Solem dicunt) Iunonemque coluisse constat, Servius in Aen. l. 1. Et quidem de Baale res evidens. Iuppiter enim Phoenicibus Baal-samen, quasi Iuppiter Olympius seu Dominus caeli dicitur: quod, secundum Gentilium Theologiam, non nisi in solem quadrat; qui eodem iure caeli Rex, quô Luna eius Regina, dicatur. Quare et apud Eusebium Sanchoniathon Iovem, solem et Baal-samen, pro uno eodemque accipit: Vide Thom. Godwyn de Ritibus Hebraeorum l. 4. c. 2. Mos propriam cutem incidendi sanguinemque eliciendi, qui huius Idoli sacerdotibus consuetus erat, simile aliquid habuit cum consuetudine Sacerdotum Bellonae, de qua vide Tertullian. Apolog. c. 9. Lactantium etc. e quibus posterior tam clare Bellonitas hosce describit, ut Baalitae 1. Reg. c. 18. memorati iisdem verbis repraesentari videntur, Idem ibid. Quo facit, quod aliis Βκὰλ et Βἤλ, Baal et Beel, Assyriorum linguâ Α῎ρης est, Mars. Sic Ioannes Antiochensis, Περὶ Α῾ρχαιολογίας, Μετὰ Νίνον ἐβατίλευσε Θόρας, ὃν Α῎ρεα ὠνόμασαν, Η᾿ν δὲ σφόδρα δεινὸς καὶ πολεμικὸς καὶ προσεκύνησαν αὐτῷ Α᾿ςςύριοι ὡς Θεῷ ὀνομάσαντες αὐτὸ, Βῆλον, ῆτοι Α῎ρεα, πολέμων Θεόν. Post Ninum imperavit Thuras, quem Martem vocaverunt. eRat enim valde strenuus ac bellicosus, invocârunt eum Assyrii, veluti Deum, nominantes eum Belum seu Martem, bellorum Deum. Atqui alii fere omnes Belum Nini patrem fuisse volunt, hic Nino successisse Thuram, qui et Belus idemque Mars. Eadem ferme habet Suidas in voce Θούρας, sed Βχὰλ vocat quem Antiochenfis Βῆλον. Nempe non de primo Nino Semiramidis marito, sed altero Nino id accipiendum, quem Zames, Ninyae filius, genuit; is pater fuit Thurae seu Α᾿ρείου, quem Ἄρεα Ioannes vocat. Vide infra in voce Thuras et plura hanc in rem apud Salmas. ad Solin. p. 1235. adde dicenda, voce Belus.II.BAALTyri Rex post Ithobalum II. regnavit annos 10. Eum excepêre Iudices, Regum locô, sub clientela Monarchae Babylonii, quorum primus fuit Ecnibalus, de quo suô locô. Vide Dium, Annalium Phoenicum Scriptorem, apud Iosephum contra Apionem p. 1046.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.